Template:1349-00-00-Austria

From EpiMedDat
Jump to navigation Jump to search
1349
VN: 500 per day
In 1349, after an earthquake, the Plague arrived in Austria together with flagellants. Around the feast of St John the baptist the disease was so severe that in Vienna 500 funerals were held per day. The disease spread because wells and other waters had been poisoned by the Jews who where persecuted all over the country.   A.D. 1349 incepit pestilencia scilicet post terre motum, et pestilenciam quidam prevenientes per ecclesias nudati usque ad cingulum acutis flagellis usque ad effusionem sanguinis se flagellantes decurrebant cum cantu de passione Domini, plurimos aspicientes in lacrimas commovebant. [...] Mox circa festum Iohannis baptiste facta est pestilencia qualis nunquam audita vel visa est, ita ut in civitate Wiennensi una die 500 funera haberentur, et tamen omnes rite sacramentalibus procurati per triduum et quasi dormiendo et cum magno fetore leniter decesserunt; ulcera habentes quidam circa genitalia sicca, quidam vesicas in cute. De quibus suspicati sunt quidam, Iudeos hoc in ulcionem inter christianos effecisse, quodam pulvere fontes et omnes aquas per necessarios eciam christianos infecisse; de quibus plurimi sunt exusti et in superioribus partibus omnes Iudei occisi et iugulati sunt; eciam in Chrems circa festum sancti Michahelis omnes Iudeorum domus aduste sunt, paucis Iudeis evadentibus. Quapropter dux Albertus, fautor Iudeorum, omnes adiacentes villas iussit spoliare. Iems nebulosa, ver optimus et floridus. [1] (Translation needed)

  1. Kalendarium Zwetlense, in: MGH SS 9, ed. Pertz (1851), pp. 689-698, 692, l. 26-40