Template:1348-00-00-Europe

From EpiMedDat
Jump to navigation Jump to search
1348 Preface to Gabriele de Mussi's report on the plague in 1348. God seeks to punish humanity for its sins, warning of dire consequences for each individual. Filled with fear, the people turn back to the Almighty, repenting for their sins, and in response, God shows mercy and forgives them. However, the disease continues to persist.   In nornine domini amen. Incipit ystoria de Morbo siue mortalitate que fuit anno domini MCCCXLVIII. Compylata per Gabrielem de Mussis placensem.

Ad perpetuam rei memoriam Nouerint vniuersi presentes, pariter et futuri, quod omnipotens deus, rex celestis qui uiuorum dominator et mortuorum, in cuius manu sunt omnia, ex alto respiciens, vniuersum genus ad omnia scelera pronum et lubricum,criminibus obuolutum, innumeris perseuerancie delictis, et in omni genere uiciorum inextimabili malitia usque ad Interiora dimersun, omni bonorum gracia denudatum, dei Judicia non exhorrens, ad omnia malla opera prosilleret, tot abhominabilia, tot horribilia ulterius ferre non ualens, clamauit ad terram. Quid agis terra, miserorum captivata cateruis, peccatorum sordibus maculata, tota es Ineffecta quid agis. cur humano sanguine madefacta non postulas ultionem. cur hostes et aduersarios meos pateris. debuisses jam Inimcos meos, producta libie (libidine ?) suffocasse, prepara te ut possis exercere uindictam. Et ego terra, tuo Imperio fundata, postquam jubes, apperiam venas meas et infinitos degluciam criminosos. negabo fructus solitos blada, vina et olea non effundam. § Cumque in celestibus demisso tonitruo irattus uehementer. Judex, ellementa, planetas, sydera, et ordines Angelorum, contra humanum genus ineffabili censura conduceret et singulos animatos in exterminium peccatorum armaret, et quodam crudelitatis impetu prouocaret Inquit meum est exercere Justiciam.

Ego sum uita uiuencium.ego mortis cleues (!) gero . ego retribuo, reddens unicuique, quod suum est .manus mee formanerunt celos. lucem fabricauj , mundum constitui , omnibus ornamenta concessi. 0, peccator infelix, et cunctis jnfelicior, etw mini resistere decreuisti, mandata mea, leges et omnes Justicias contempsisti. ubi fides baptismi, et mee redemptionis merces. O, condam mea creatura , non de ea forte consideraueram ut in has plagas et in hoc exitium peruenires, paradixum tibi paraueram, non Infernum, et ecce quo te perduxisti , ubi me descendere compulisti, substinui globos vteri virginalis , famem, sitim, labores , crucis , patibulum et mortem pertuli, quid fecisti Ingratissime, adhuc me postulas crucifigi, debuissem eternis te punire supplicijs, fateor vincit me pietas. En ego tuj misertus fui , et me tumi saluatorem minime cognouisti, Indignus es beatitudinis eterne, te dignum constituisti tormentotum Infernj , egredere de terra mea, te desero draconibus lacerandum. Ibis ad tenebras, ubi perpetuus gemitus, et dencium stridor erit. Jam tue calamitatis terminus adest. desinant vires tue, uanitates et uoluptates quibus te in omnibus dedicasti, conspicio ipsis ad iram nie non modicarn prouocasti. Accedant maligni spiritus, te deuorandi eisdem concedatur potestas, non sit libi libertas vlterius. Ago Judicia, Baudia tua conuertantur jn luctum. prospera conturbentur aduersis. nullus uite ordo. sed sempiternus horror Inhabitet. Ecce mortis yrnago. Ecce caracteres et portas Infernales apperio, fames captivatos prosternat. Pax a mundi finibus euellatur. Scandalla consurgant. Regna adversus regna odio execrabili consumentur. pereat in terris misericordia. clades, pestes, uiolencie, latrocinia, lites, et omnia genera scandalorum nascantur . post hec nutu meo, planete Aerem Infficiant, atque vniuerssam terrarn corrumpant, vbique sit dolor et gemitus. Vndique mortis jacula Impietatis morsibus dominentur. Nemini parcatur.non sexui non etati. pereant cum nocentibus innocentes. Nulli sit ex euadendo libertas. Sed quia pastores mundi quos constitui, greges suos lupis rapacibus dimiserunt et uerbum deij non predicant, cuibis negligentes dominici, et penitenciam minime clamauerunt, duram contra eos exercebo uintlictam. delebo eos a facie terre. et texauros eorum absconditos, inimicus et aduersus possidebit, pacientur cum delinquentibus grauia onera delictorum. Nil proderit eis falax officium et quia plus homines quam deum timuerunt et magis suam graeiam dilexerunt, omnia pessima sustinebunt ypocritarum scelerata, religio suis finibus ellungata (elongata) lugebit. Sacerdotum et tocius ordinis clericalis, falsa et inimica societas suis periclitata deffectibus Interibit. Nulli dabitur requies singulos sagita uenenata percuciet. febres superbos deicient. et morbus Incurabilis fulminabit. Sic sic monitione premissa mortalibus uibrata omnipotentis Iancea, duris aculleis undique destinatis, egressus morbus, totum genus lnfecit humanum. Nempe Orion illa stella crudelis et seua cauda draconis. et gelus ueneni fiallis precipitatis in mare. et Saturni horribilis et indignata tempestas, quibus datum est nocere terre et mari , hominibus et arboribus, ab oriente in occidentem, pestiferis gradibus incedentem, per mundi uaria climata, uenenata pocula detullerunt. bulls igneas infirmantibus relinquentes, ex quibus mortis impetus horribilis discurrens mundi comminans ruijnam, mortales subita percussione consumpsit ut infra patebit. plangite plangite populi manibus, et dei misericordiam inuocate. —
[1]
(Translation needed)

  1. Gabrielle de Mussi: Historia de Morbo. In: Document zur Geschichte des Schwarzen Todes (= Archiv für die gesammte Medicin). 1842, pp. 45–57 , pp. 45–46