Template:1276-00-00-Italy
Jump to navigation
Jump to search
1276 | Price increase in Genoa, Lombardy, Tuscany, France and in complete Italy, poverty migration and disease | In iam dicto anno [1276] victualium magna fuit penuries nedum in Ianua et districtu, set etiam in Lonbardia, Tuscia, Provintia et Francia, et quasi in Ytalia tota. In Ianua enim et districtu usque in solidos 40 frumenti mine singule vendebantur; quod autem durius est audire, nedum frumentum set nec etiam granum poterat reperiri. Qui enim granum habebant, illud ad libitum vendere potuissent, quantumcunque voluissent inde habere pretium; nisi iussio emanasset qua fuit cunctis inhibitum, ne ultra certam summam frumentum vel granum aliquatenus venderetur. Tanta autem victualium inedia nedum per totum illum annum set etiam quasi per totum sequentem regnavit, quod homines fame peribant. Qua ex causa urgente fame et fructuum paupertate, magna mulierum et hominum multitudo cum eorum familias etiam parvulis quos in cunabulis deferebant, fines Lonbardie, Tuscie, Provintie et totius Ytalie famem fugientes est egressa. Ex diversis quidem civitatibus locis et villis et quasi ex totius Lonbardie et Ytalie finibus homines mulieres magni et parvuli undique concurrebant, qui quasi fame consumpti velud mortui apparebant. Qui omnes habuerunt ad civitatem Ianuensem recursum, et quamquam Ianuensis civitas magna victualium laboraret inopia, tamen ad se fugientes non repulit; set ipsis miseris et oppressis fame [p. 283] compatiens manum aperuit et panem suum et omnia neccessaria eisdem esurientibus ministravit. Illo quippe anno et quasi toto sequenti aer infectus et pestilens celum fuit, et ad hec in omnibus iam dictis partibus morbus invaluit, quod infinitos homines et mulieres magnos et parvos fere in omnibus Ytalie partibus mors invasit. [1] | (Translation needed) |
- ↑ • Obertus Stanconus, Iacubus Aurie et al.: Annales. A. 1270–1279. In: Monumenta Germaniae Historica (= MGH Scriptores). Hannover 1863, pp. 267–288 , pp. 283–284