1339
Jump to navigation
Jump to search
In 1339, a total of 1 epidemic events are known so far.
Locations and Spreading
Date | Summary | T |
1339 | Severe famine and strange plague for humans and animals with many deaths | Tempore autem Ludovici de Bavaria et Benedicti papa XII, anno Domini MCCCXXXXVIII [recte: 1339] fames vel rabies per universum orbis circulum subito supervenit, et nullus locus vel patria fuit exempta quod talis rabiem famis non gustaret, taliter quod omnes secte pro rabie famis, ut possent vivere, suos antiquos ordines corruperunt. Sic etiam in multis locis, pro bladi superflua caritudine, data est licentia Christianis quod in quadragesima illius pessimi anni, quod libere carnibus uterentur. Nam in omni loco terrarum mensura frumenti, que XX vel XXX solidos valere solebat, in librarum numero supervenit, et tanta famis rabies supervenit in omni loco terrarum, quod multas radices ignotas causa rabiei pro commestione fodiebant, quas olym porci et animalia evitabant. Et hoc vidi et propter hoc testimonium perhibeo veritati. Canes quoque et equi, pro fame, et multa animalia perierunt, quoniam sui patrones pro se ipsis non habebant. Multi enim fame pro verecundia moriuntur, nam ante comedebant herbas et radices pro paupertate, quam ad sui vicini misericordiam pervenire; unde, pro cibo inconsueto, annichilatis eorum viribus, velud pecudes moriuntur. Quam famis rabiem Dei iustam sententiam possumus appellare. Tunc enim corda dumtaxat aliquorum non ad pietatem Christi sed pro avaritia magis in crudelitate manebant, parum curando de Dei amore ac pro sui caritate [1] | (Translation needed) |
References
- ↑ • Marco Battagli: Marcha di Marco Battagli da Rimini [AA. 1212-1354] (= Rerum Italicarum Scriptores (RIS²)). S. Lapi, Citta di Castello 1912 , p. 49
|
This is an EpiMedDat page, and outside EpiMedDat it is a mirrored or cloned page or similar. Please note that the page may then be outdated (7.11.2024) and no longer relate to the content. The original page is or was located at http://epimeddat.net/wiki/1339 |